monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 11, 1
Hanff calidum existit, et cum aer nec multum calidus nec multum frigidus est crescit, et ita etiam natura ipsius est, et semen eius sanitatem habet, et sanabile est sanis hominibus ad comedendum, et in stomacho eorum leve est et utile, ita quod slim de stomacho eius aliquantulum aufert, et faciliter digeri potest, atque malos humores minuit, et humores bonos fortes facit.